Partenaire de SOTRAMCA:
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum,
cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret
Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo
destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia,
integre sine ulla restituit mora.
Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis
sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C.
Fannio Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis
sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi
enim ipsos induxi loquentes, ne ‘inquam’ et ‘inquit’ saepius interponeretur,
atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.